Nicolás Antonio. Hispania Vetus, De Alphonso de S. Maria, sive de Carthagena

Resumen

Nicolás Antonio,

De Alphonso de S. Maria, siue de Carthagena

 

Antonio, Nicolás, Bibliotheca Hispana Vetus sive Hispanorum, qui usquam unquámve scripto aliquid consignaverunt, notitia... Opus postumum: Nunc primùm prodit jussu & expensis Eminentissimi et Reuerendissimi Domini D. Josephi Saenz Cardinalis de Aguirre, Roma: Ex Typographia Antonii de Rubeis, 1696, vol. II, págs. 172-175.

En 1696, ya muerto Nicolás Antonio, se publica el primer volumen de la Bibliotheca, la Hispana Vetus,costeado por el cardenal Sainz de Aguirre, habiéndose publicado en 1672 la Hispana Nova, segundo volumen de la obra.

Esta obra bibliográfica incluye los autores españoles desde la época de Augusto (63 d.C.) hasta mediados del s. XVII, llegando la Vetus hasta el s. XV. En este primer volumen las entradas se ordenan de manera cronológica, mientras que la Nova se estructura alfabéticamente.

La obra se reeditó en 1788 por Francisco Pérez Bayer, cuyas modificaciones y notas al pie añadidas se adjuntan en las “notas al texto” de esta transcripción.

Se realizó una traducción al castellano de la edición de 1788 dirigida por Gregorio de Andrés Martínez en 1998.

La transcripción se ha realizado sobre la edición de 1696, regularizando los usos tipográficos (como los casos de v/u y j/i) e interviniendo en la puntuación, que se  ha adaptado para un modo de lectura actual. También se han desarrollado algunas abreviaturas de uso común. Las notas adicionales de la edición de 1788 así como las lecturas divergentes de esta segunda edición se presentan al margen (las notas con indicación de la página y el número de nota correspondiente).

Transcripción

[172]

CAPVT VIII

De Alphonso de S. Maria, siue de Carthagena, Burgensi Episcopo, Paulli etiam post Episcopi Burgensis filio. Eius magnae uirtutes atque dignitas in Concilio Basileensi satis perspectae mireque laudatae. Eiusdem legationes et scripta, controuersia praecedentiae inter Angliae et Castellae Regum oratores, et super insularum Fortunatarum dominio inter Castellae et Portugalliae. Diuersa olim opinio de non repellendis ab honore et dignitate ulla e Iudaismo conuersis. De Ioanne de Mena Cordubensi poeta, et regio Ioannis II Castellae Regis historico, et eius carminibus. De Iacobo de S. Ioanne, Ferdinando Petri de Guzman, Ioannis eiusdem Regis II chronographo, et Alphonso Carrillo de Albornoz. De Alphonso item Aragoniae et utriusque Siciliae magno Rege eiusque in literas et literatos amore. De Bernardo de Montesa Carmelitarum sodali, ac Bernardo altero Cisterciensi monacho, Callisto Papa III et Didaco de Comontes.

389. Alter, post nunquam satis laudatum Abulensem Episcopum, Alphonsus huic loco sistendum se offert utpote decem tantum ab obitu Tostati mensibus fato functus. Paulli Burgensis Episcopi ex legitima coniuge filius, de Sancta Maria, atque etiam Garsias de S. Maria, ac de Carthagena, cognominatus, Burgensis et idem quoque praesul; nec ipse minor, existimatione huius saeculi, Alphonso Abulensi, si uirtus et animi robur, necnon insignis Ecclesiasticae et publicae rei utilis doctrinae, simulque prudentiae atque facundiae dotes considerentur. Quibus, dum uiueret, Hispaniarum omnia regna, Germaniae nationes, atque ipsam summi Ecclesiae sacerdotis aulam, siue fama, siue coram praeceptis, cum singulari quadam, nec facile aliis communi, famae celebritate compleuit.

390. Natus hic, uti creditur, anno superioris saeculi sexto supra nonagesimum, et sub disciplina magni parentis ad sacram tempore suo ineundam uitae rationem educatus, integerrimis et grauissimis moribus, quos uultus ipse ac status decore et honestate pleni commendabant, eximiam iuris utriusque prudentiam naturalisque totius philosophiae cognitionem, ueluti monogrammae ac lineari picturae colores, adiunxit. Decanum ille tunc gerebat Compostellanae Ecclesiae (addunt et Segobiensis) cumque Portugalliae Rege Ioanne, anno scilicet xxiii, Ioannis Castellae Regis sui nomine pacem pepigerat, cum idem Ioannes Castellae Rex secundus Hispanam pro dignitate rei ad Basileensem Oecumenicam Synodum legationem adornaturus (quae Synodus anno mcdxxxi et aliquot sequentibus, fauente olim Eugenio Papa, mox ab eo diris deuota, perdurauit) Alphonsum eo nostrum [1], una cum Aluaro de Osorna Conchensi antistite et Ioanne de Sylua Cifontano Comite destinauit. Quo in loco et munere nactus is idoneum et apertum explicandae suae uirtutis campum, mira res quantum honoris et plausus ab omnibus eiusdem Concilii patribus et consessu integro reportauerit.

391. Cuius rei quia egregium satis praesentemque gestis omnibus habemus testem, Aeneam nempe Syluium, qui Pius aliquando II Papa fuit creatus, ex eius Commentariis de hoc Concilio ea quae ad propositum spectant, quod liber ille non adeo uulgaris est, siue quia praestat omnia simul haberi, quae uir laudatissimus de uiro laudari dignissimo consignauit scriptis suis, desumemus. Libro I ait ex Hispanins unum Episcopum Conchensem, cum inchoaretur Concilium, praesentem adfuisse: nondum enim deliciae Hispaniarum (infit) Burgensis ex legatione ad Caesarem erat reuersus. Unde liquet medio isto temporte postquam ex Hispaniis fuerat profectus, Burgen[173]sis eum Ecclesiae insulis per renunciationem (quod suo loco diximus) Paulli patris ornatum fuisse. Nam paullo post Aeneas de congressu quodam inter patres habito, plurima etiam (ait) praelatorum decus Burgensis Episcopus ac eleemosynarius Regis Aragonum (alius a nostro hic est) non minus eloquentia quam doctrina praeclarus disputauere. Deinde ad quaestionem de superioritate Papae aut Concilii multa illum respondisse sic docte atque uerifice, ut omnes ad eius ore auide dependerent, iam non (ut in aliis fit) orationis finem sed longam continuationem desiderantes ipsumque unicum esse scientiae speculum praedicarent. Sequuntur alia minus ad rem pertinentia. Loco autem alio: Primus igitur Burgensis Episcopus inter omnes consilio et facundia praestans, differri conclusionem etcetera suadebat. Et mox: Instabat magnopere Burgensis Episcopus, ut si posset, inter discordes patres concordiam sereret et qua ipse sibi perpetuo fruitur elargiri pacem aliis satagebat. Constat autem ex primo isto, quem laudamus, Commentariorum libro Hispaniae omnes praesules quum de exauctorando Eugenio actum fuit a sessione abfuisse. Nec ulla ulterior in Concilii gestis apud Aeneam Alphonsi mentio.

392. Carthaginensem quoque fuisse aum Episcopum nescio unde eliciunt qui hunc fuisse praetermissum in huius Ecclesiae praesulum albo, Aegidio Gundisalui Dauilae et Francisco Cascalio Murcianarum rerum historico, confundentes hunc cum Paullo genitore, culpae uertunt. Ferdinandus enim Pulgarius in elogio altum tacet de hoc munere.

393. Oportet autem, uti diximus, si Compostellanus erat decanus cum Basileam fuit destinatus, et ab Eugenio IV Papa creatus fuit Romae Burgensis Episcopus (quae duo Pulgarius diserte docet) in eius transitu per Romanam curiam Basileam aut Germaniam uersus id contigisse, cum intra breue tempus cum in Concilium uenisset, Burgensis iam ab Aenea Syluio appelletur Episcopus. Porro eam uel adhuc absentis opinionem Eugenium concepisse nostri auctores referunt [2], ut cum certior factus fuisset breui eum in curiam uenturum, coram sacro Cardinalium senatu se prasenti Alphonso, in Petri cathedra non sine uerecundia sessurum ingenue ac modeste pronunciauerit.

394. Dicitur quoque Alphonsus noster publico nomine, siue Ioannis Regis, siue Concilii ipsius Basileensis, Albertum II Austriacum Imperatorem et Ladislaum Poloniae Regem super Bohemiae regno dissidentes conciliasse, quod quidem post e Basilea discessum circa annum mcdxxxviii sequentemue, quo tempore Albertus imperauit, oportet factum.

395. Multis Pulgarius celebrat Alphonsi uirtutes, mentis atque corporis aequalem munditiam, animi demissionem, temporalium abstinentiam, muneris sui gestionem ad unguem exacti et insignem piarum erogationum munificentiam. Alphonsus item Palentinus in gestis Hispaniensibus suorum dierum, siue Annalibus adhuc mss. grauitate honestateque insignem uirum ac doctrina singularem praedicat. Opera autem nobis haec reliquit, quorum non minus quam recte et laudabiliter gestorum auctoramento, posteritati se commendauit. Aliquot autem eorum lucem uiderunt, caetera remansisse Burgis in cappella, in qua tumulatus fuit, Pulgarius refert.

396. Anacephalaeosis nempe Regum Hispanorum, Romanorum Imperatorum, summorum Pontificum, necnon Regum Francorum (ad Burgense capitulum, ut ex praefatione colligitur, qua innuitur etiam, qua forma uoluerit auctor hanc recapitulationem, seu arborem historia expositum chartis consignari) ex illa nempe maioris operae quam Ioanni, nuper defuncto, Regi nuncupatam olim obtulerat, ad maiorem breuitatem redacta et ab Athanarico Gotthorum Rege usque ad Henrici Castellae Regis IV initium, siue ad ultimum usque Februarii diem anni mcdlvi quod in fine ait continuata. Hanc primum in lucem emisit Xantus, seu Sancius Nebrissensis Antonii filius, una cum Roderici Ximenii Toletani, Ioannis Gerundensis, antistitum, eiusdemque Antonii Nebrissensis catholicorum Regum historiis, Granatae anno mdxlv in folio. Unde iterum commissa fuit Hispaniae illustratae corpori ad Andrea Schoto. Sub Genealogiae Regum Hispanorum titulo laudat hunc commentarium Didacus Roderici de Almela in Valerio suo historiarum lib. 8, tit. 6, cap. 9. Attamen Anacephalaeosis titulum praesefert codex antiquus qui apud Oliuarensem comitem fuit manu scriptus. Vulgari autem lingua.

397. Doctrinal de cavalleros quem rogatu Didaci Gomezii Sandoualis Comitis de Castro ac de Denia scripsit librum Burgis editum anno mcdlxxxvii atque iterum mcdxcii in folio, quae duae editiones in eximii uiri D. Laurentii Ramirezii a Prato biblioteca fuere. Continet hic liber nobilium uirorum ad ea quae noscere ac facere tenentur, ex legibus olim a Regibus Hispaniarum promulgatis, instructionem.

398. Oracional o tratado que contiene (apponimus inscriptionem integram editionis posthumae postumae) respuesta a algunas questiones que hizo el noble cavallero Fernan Perez de Guzman al reverendo P. virtuoso Prelado D. Alonso de Carthagena de buena memoria, Obispo de Burgos, tocante a la fiel y devota oración. Sequitur: Contemplacion mezclada con oracion, compuesta en Latin, y tornada en lenguage Castellano, sobre el Psalmo de David: Iudica me Deus. Item: Declaracion de un tratado que hizo S. Juan Chrysostomo, el qual demuestra y concluye, que ninguna persona es dañada sino por si misma, que le mandó el Rey D. Juan el II hazer. Adiungitur carmen seu epicedion Fernandi eiusdem Perezii in Alphonsi obitu. Quae omnia Didaci Roderici de Almela, qui familiaris fuit Alphonso, ut credimus, opera Murciae ex typographia Gabrielis Loisii Arimo et Lupi de la Roca mcdlxxxvii in folio prodierunt. Hoc Orationale opus, alias Duodenario, quod quaestionibus constaret duo[174]decim, nuncupatum, idem Didacus Roderici in epistola quadam ad Ioannem Cordubensem scripta quae una it cum eius opere De las batallas campales sub hac laudat epigraphe.

399. Conflatorium (nescio cuius argumenti) laudat idem Almela in Valerii historiarum saepius dicto loco.

400. Defensorium fidei. Hunc librum disertis uerbis laudant idem Almela in Valerio historiarum lib. 8, tit. 6, cap. 9, Alphonsus Venerus in Enchiridio temporum, et alii. Atque hunc editum typis fuisse alicubi legimus.

401. Super altercatione praeminentiae sedium inter oratores Regum Aragoniae et Angliae in Concilio Basileensi. Ita inscribitur in codice Vaticanae bibliothecae manuscriptae num. 4150. Nostris auctoribus non cum Aragoniae, sed cum Castellae, controuersiam Anglis legatis fuisse affirmantibus. Plane Castellae dignitatem ab eo contra oratores Anglos, qui priora sibi uendicabant, scripto defensam et patribus oblatam, Stephanus Garibaius lib. 16, cap. 23, et Ioannes Mariana lib. 21, cap. 6, docent, quo quidem scripto Anglorum audaciam fregit. Ac uere res inter Anglos et Castellanos gesta argumentum est libelli quem plures uiderunt. Quare mendum irrepsisse in Vaticani codicis inscriptionem consonum uero est. Nam codici eiusdem bibliothecae 4151 Propositio inscribitur facta per Reu. P. Alphonsum, Ep. Burgensem, super altercatione etcetera inter Ambasciatores serenissimos et potestissimos principis domini nostri Regis, et Ambasciatores illustrissimos principis domini Regis Angliae etcetera. Incipit: Memor sum, reuerendissimi reuerendique PP. eius sententiae, quam dixisse fertur Demosthenes etcetera. Hoc autem fortasse opus est, De las sessiones, hoc est, Sessionum, quod nostro tributum a Didaco Valera in Caeremoniali principum, quod manuscriptum exstat, obseruauimus.

402. Item. Super Canariae insulis pro Rege Castellae allegationes quae sunt in Vaticano codice 4151 mss. Lis nimirum erat super dominio Fortunatarum, siue Canariarum insularum, inter Henricum Portugalliae Infantem Ioannis I Regis filium, cui Betancurtius Gallus nullo iure eas uendiderat, et Ioannem II Castellae Regem; reque ad Eugenium Papam delata, Ludouico Aluari de Pace Ioannis procuratore, dicta pro eo sententia fuit, quod anno huius saeculi tricesimo primo contigisse, Franciscus Lupi a Gomora in Historia generali Indiarum docet atque eo adhuc distinctius Ioannes Nonnius Peña in noua istarum insularum descriptione et historia cap. 7. Aderat forte Alphonsus sub idem tempus Romae Basileam uenturus cui commendatae simul cum Ludouico caussam causam instruendi partes fuere. Adiungit Almela simul agitatum fuisse de iure ad expeditiones in proximis Hispaniae orae regnis Africae Fessano et Marochitano faciendis. Meminit etiam huius operis Alphonsus Madridius Alcoritanus archidiaconus in historia ms. Palentinae urbis.

403. Orationem quoque habuit in Concilio Basileensi, quae in Vaticano 232 ms. codice exstat.

404. Defensorium unitatis Christianae, ad serenissimum principem dominum Ioannem Castellae et Legionis etcetera Regem potentissimum. Conuersorum ex Hebraismo agit caussam, ut scilicet beneuole, et ex Christianae charitatis legibus, non uero cum honorum indignis et expertibus ad Ecclesiae gremium reciperentur. Liber est doctissimus, suoque artifice dignus, sacrarum Scripturarum, Ecclesiae uniuersalis atque Hispanae Conciliorum, nec minus sanctorum patrum, et iuris utriusque testimoniis docte atque neruose explanatis, constans. Cuius tres partes sunt: Prima (ipsius auctoris uerbis) aliquanto generaliter; Secunda particulari distinctione specialiter hanc sanctam (ait) unitatem defendere tentat; Tertia quantum errorem incurrant quo contra eam aliquid dogmatizare praesumunt, ac quid ad eorum reductionem seu punitionem superioribus suis incumbat agendum, ostendit.

405. Prima quidem pars continet capita 10 secunda in quatuor theoremata subdiuiditur: I. Demonstrat per redemptorem mundi Christum Iesum dominum nostrum populum Israeliticum fuisse quoad sufficientiam saluatum. II. Gentes quoque uniuersas eodem modo per eundem Saluatorem gratiam recepisse. III. Tam Israelitas quam Gentiles per sacri baptismatis ianuam ad fidem catholicam ingredientes, non duos populos aut duas gentes diuersas manere, sed ex utriusque uenientibus unum populum nouum creari. IV. Tam hinc quam illinc ad fidem catholicam uenientes, quamcumque eminentiam, nobilitatem, aliamue dotem, quam primo habebant, in quantum Ecclesiasticae hierarchiae institutis non obuiat, recuperare habilitatemque de nouo obtinendi acquirere. Primum theorema octo capita, secundum tria, tertium sex, quartum triginta quatuor habet capita.

406. Tertia demum pars operis capitibus quatuordecim continetur. Incipit prologus ad Regem: Scripseram quidem uestrae regiae maiestati, potentissime princeps, sub uestro [3] Hispano idiomate, quae mihi tunc occurrebant ad exhortationem reductionemque illorum, si aliqui sunt, quos inaduertentia etcetera quae unitatem Ecclesiae catholicae etcetera offendere possent. Unde liquet aliud aliquid operae in eadem adornanda Sparta ante hoc tempus eundem nauasse. Absoluitur totum opus his uerbis: Valeat prospere, quinimmo feliciter, (ut unico uerbo bona fortunae et uirtutis includam) regia serenitas uestra, et hoc paruulum munusculum in humilitate cordis, cum ardore charitatis oblatum, regali gratiositate acceptare, et ubi opus fuerit, corrigere atque emendare, dignetur. Anno quinquagesimo post quadringentos et mille ab incarnatione Verbi aeterni conscriptum, sacri Romani tempore Iubilaei pio et optato currente. Laus Deo.

407. Huius commentarii hoc specimen nobis benigne huc inserendum subministrauit aeternum colendus amicus noster D. Ioannes Lucas Cortesius ex ms. codice, quem apud se habet, quemque nos ipsi uidimus. Attamen commune hoc inter doctissimos uiros trium fere saeculorum de hac re iudicium non potuit hactenus quampluribus stabili[175]tum Ecclesiarum et gymnasiorum sanctionibus, Pontificia etiam auctoritate nitentibus, contrarium iudicium persuasionemque, non infrequentibus confirmatam apostatarum exemplis, labefactare. Occasionem uero huic dedisse Alphonsi scripto, quod quidem anno huius saeculi sui quinquagesimo confecisse dicitur, primum de hac interdictione ab certis honoribus siue sedendi et suffragium serendi locis nouis Christianis facta statutum Toletanum quoddam superiore anno xlix factum admonuit nos cuiusdam curiosi hominis orae libri de quo loquimur affixa nota.

408. Memorial de virtudes. Quod a superius iam laudato Defensorio fidei distinguimus, quamuis confundere uideantur alii, eo quod uernacula inscriptio quam omnes laudant, id suadeat, seorsumque ab illo habeant memorati Almela domesticus testis ac Venerus.

409. At nescimus plane quo respexerit Ludouicus Ariz benedictinus Historiae Abulensis tertia parte fol. 12 quum Lucam Tudensem in additionibus Alphonsi de Carthagena (quod interpretor additiones Burgensis nostri ad Tudensem Episcopum) laudat, nisi Anacephalaeosin significare uoluerit.

410. Iussu quoque is Ioannis Regis e Latino in uernaculum uertit Senecae aliquot libros (duodecim Almela expressit) locisque opportunis glossas adiunxit. Interpretatus quoque est finem operis De casibus uirorum illustrium Ioannis Boccaccii a Petro Lupi de Aiala maiorem in partem e Latino in Hispanum translati uti de Petro loquentes annotauimus. Necnon et cum Leonardo Aretino de Aristotelis Ethicorum interpretatione ab eo confecta, cum in Italia esse disputasse dicitur, scriptoque disputationem consignasse, quod Pulgarius et Almela referunt quorum posterior Declinationes opus uocat. Plane is fuit Leonardus, de cuius facultate interpretandi praeclarum erat Andronii [sic]Thessalonicensis iudicium. Verum quippe eum et fidelissimum Graecorum librorum interpretem appellare solebat, ceteros autem magis paraphrastas, in quo tamen maiorem Romani sermonis castimoniam Erasmus requirebat. Quod totidem uerbis ait Petrus Daniel Huestius, uir eruditissimus, De interpretatione libro secundo.

411. Decessit noster Alphonsus sexaginta annos natus Villasandini Burgensis sacri territorio oppido, cum uisitato Iacobi Apostoli sepulchro e Compostella rediret, XII Iulii mcdlvi. Directas ad eum habemus Ferdinandi Gomez de Ciuitate regali, Ioannis II Regis medici, diserti facetique hominis, tres epistolas: 24, 30 et 31, lectu non indignas. Multis nostrum laudibus efferunt Hispanarum rerum scriptores, Garibaius lib. 16, cap. 23, et lib. 17, cap. 4. Aegidus Gonzalez in Theatro Burgensis Ecclesiae, et quis non?



[1] Garibay lib. 56, cap. 23.

[2] Garibay lib. 17, cap. 4. Aegidius Gonzalez in Theatro Eccles. Burgensis, Ioannes Mariana lib. 21, cap. 6.

[3] Forsan nostro.

Notas al texto

Datos documentales y bibliográficos

  • Ubicación

    Cervantes Virtual

  • Documento originalAntonio, Nicolás, Bibliotheca Hispana Vetus sive Hispanorum, Roma: Ex Typographia Antonii de Rubeis, 1696, vol. II, págs. 172-175.
  • Descripción

    Nicolás Antonio, De Alphonso de S. Maria, siue de Carthagena

  • Edición

    Laura Ranero Riestra

  • Otras ediciones

    Antonio, Nicolás, Bibliotheca hispana vetus sive hispani scriptores qui ab Octaviani Augusti aevo ad annum Christi MD. floruerunt, Madrid: Joaquín Ibarra, 1788, vol. II, págs. 261-265; Antonio, Nicolás, Bibliotheca Hispana vetus, sive Hispani scriptores qui ab Octaviani Augusti aevo ad annum Christi MD. floruerunt, Matriti, apud viduam et heredes d. Ioachimi Ibarrae, 1788 [ed. facsímil], Turín: Bottega d’Erasmo, 1963; Antonio, Nicolás, Bibliotheca hispana vetus [ed. facsímil], Madrid: Visor libros, 1996; Antonio, Nicolás, Biblioteca hispana antigua, o De los escritores españoles que brillaron desde Augusto hasta el año de Cristo de MD: Tomo segundo desde el año M a MD, traducción dirigida por Gregorio de Andrés Martínez, Madrid: Fundación Universitaria Española, 1998.

  • Cita
    Carta de a de , ed. Laura Ranero Riestra, en Biblioteca Cartagena [<http://bibliotecacartagena.net/documentum/nicolas-antonio-hispania-vetus-de-alphonso-de-s-maria-sive-de-carthagena> Consulta: 25/11/2020].
    Citar este documento

Digitalizaciones de los originales