25 de diciembre de 1418 (AV, Reg. Vat. 348, fol. 13v-15)

Resumen

Martín V nombra a Alfonso García de Santa María, deán de Santiago y doctor en leyes, nuncio apostólico y colector general de frutos debidos a la Cámara apostólica en varias diócesis de la provincia Toletana, Hispalense y Compostelana.—Mantua 25 de diciembre 1418.

Transcripción

Martinus etc. dil. fil. Alfonso Garsiae de Sancta Maria, decano Compostellan., legum doctori, apost. sedis nuntio in Toletan., Hispalen., Placentin., Pacen., Gadicen., Corduben., Giennen., Carthaginen., Conchen., Seguntin., Segobien. et Caurien. civitatibus et dio. fructuum. red., jurium et proventuum apostolicae camerae debitorum pro nobis, Roman. eccl. et camera apost. collectori, salutem etc.

Ex fideli, sollicita ac diligenti providentia, prudentia quoque et probitate circumspecta et aliis virtutibus quibus fulgere dinosceris, praesumimus evidenter quod ea quae tibi commiserimus solerti et salubri studio fideliter exeque-[pág. 119]ris. Hinc est quod nos te, de cujus circumspectione plurimum confidimus, nuntium apostolicum et generalem collectorem et receptorem fructuum, proventuum aliorumque jurium et censuum dictae camerae in Toletan., Hispalen., Placentin., Pacen., Gadicen., Corduben., Giennen., Carthaginen., Conchen., Seguntin., Segobien. et Caurien. civitatibus et dio. supradictis debitorum et debendorum usque ad nostrum et ejusdem sedis beneplacitum tenore praesentium facimus, constituimus et etiam deputamus, omnes alios et singulos hujusmodi collectores et subcollectores in eisdem civitatibus et dio. quacumque auctoritate hactenus deputatos, et commissiones omnes super hujusmodi collectoriae et subcollectoriae officiis aliis quam tibi sub quavis verborum forma per quoscumque et quavis auctoritate penitus revocando; ac tibi per te vel alium seu alios clericos dumtaxat fide et facultatibus idoneos nostro et dictae camerae nomine petendi, exigendi et recuperandi a quibuscumque praelatis, capitulis, collegiis et conventibus ecclesiarum et monasteriorum quorumlibet aliisque ecclesiasticis saecularibus et regularibus, exemptis et non exemptis, ordinum quorumlibet ac etiam laicalibus personis omnes et singulas pecuniarum summas nobis et camerae praefatae debitas et debendas, etiamsi bona hujusmodi confiscata, necnon res, census annuos et bona nobis, ecclesiae et camerae praedictis, aliaque jura in praefatis civitatibus et dio. quacumque ratione vel causa, seu ad nos vel ad eam nunc et in posterum pertinentia quaecumque, quotcumque et qualiacumque fuerint quae in civitatibus et dio. hujusmodi peti et exigi consueverunt, communibus et minutis servitiis ratione provisionum praelatorum quacumque auctoritate ibidem ad quarumcumque ecclesiarum et monasteriorum eidem camerae debitis dumtaxat quictandi, liberandi et absolvendi; rationesque et computa a quibuscumque collectoribus et subcollectoribus et inquisitoribus haereticae pravitatis et aliis officialibus pro dicta camera in praefatis civitatibus et dio. vel eorum aliquibus inibi hactenus deputatis vel deputandis, seu personis aliis in quantum utilitatem et negotia dictae camerae concernunt audiendi, et examinandi, ipsosque ad id, si necesse fuerit, auctoritate nostra appellatione postposita compescendi; contradictores quoslibet et rebelles cujuscumque gradus, status, ordinis, conditionis vel praeeminentiae fuerint, etiamsi pontificali vel alia quavis quaefulgeant dignitate, auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam et bonorum ipsorum sequestrationem et arrestationem personarum et alia juris remedia, appellatione remota, compescendi, ac etiam excommunicationis et alias censuras et sententias in non solventes tibi jura et debita ipsarum ecclesiarum et camerae ut praefertur per te vel alium seu alios tuo et dictae camerae nomine inflictas et promulgatas, si eorum contumacia exegerit, quotiens opus fuerit aggravandi, et alias contra eos sententias promulgandi in quoscumque tibi vel tuis officialibus injuriantes seu te vel dictos tuos officiales impedientes et negotia dictae camerae directe vel indirecte publice vel occulte perturbantes, auctoritate praefata procedendi prout ordo exegerit rationis; et si necesse fuerit ipsos ad comparendum personaliter coram nobis vel vostro camerario infra certum terminum competentem per te eis assignandum citandi; et etiam si opus fuerit auxilium brachii saecularis, etiam [pág. 120] ordinum religiosorum quorumcumque et personarum ecclesiasticarum exemptarum et non exemptarum invocandi; sententiasque excommunicationis, suspensionis et interdicti in inobedientes contumaces et rebelles tam per dictos praedecessores seu praedecessores tuos inibi collectores et eorum subcollectores quam per te et a te deputatos et deputandos latas et ferendas, cum ad obedientiam debitam venerint, tollendi et suspendendi, ipsosque ab ipsis injuncta eis pro modo culpae poenitentia salutaris et aliis quae de jure fuerint injungenda auctoritate nostra in forma ecclesiae consueta absolvendi; et cum ipsis super irregularitate si quam sic ligati, non tamen in contemptum clavium, celebrando divina vel immiscendo se illis contraxerint cum eis auctoritate nostra dispensandi, non obstan. fe. re. Bonifacii papae VIII, ... Ita tamen quod in singulis civitatibus et dio. infra tuam collectoriam consistentibus, si sint amplae et diffusae, ultra unum, et si parvae fuerint in duabus ultra etiam unum dumtaxat subcollectorem non deputes, et omnium et singulorum subcollectorum quos te deputare contingerit nomina et cognomina statim cum illos deputaveris nobis seu dicto camerario aut gentibus dictae camerae clare et ditincte transmittere; quodque singulis bienniis de receptis et gestis per te in hujusmodi collectoriae officio rationem et computum reddere; necnon quicquid per te in praemissis recipere contigerit per litteras cambii vel alium tutum modum nobis seu camerae vel locumtenenti ejus seu gentibus camerae praelibatae quantotius poteris commode mittere non postponas.

Volumus autem quod antequam hujusmodi officium incipias exercere, in manibus dicti venerabilis fratris nostri Francisci archiepiscopi Narbonen., camerarii nostri vel ejus locum tenentis seu alterius per alterum eorumdem deputandi, de officio ipso fideliter exercendo ac alias fidelitatis debitae praestes, si nondum praestitisti, in forma solita et camerae praelibatae consueta, juramentum, ipsique subcollectores per te deputandi ibidem in manibus tuis antequam illud exerceant similiter praestare teneantur. Tu igitur praedictum officium juxta datam tibi a Deo prudentiam sic studeas bene, fideliter et laudabiliter exercere quod sperati exinde fructus subsequantur tuque exinde apud nos et sedem praedictam possis merito commendari.

Datum Mantuae nono kalendas januarii pont. n. anno secundo.

Notas al texto

Datos documentales y bibliográficos

  • Ubicación

    Archivo Vaticano (o Archivo Secreto Vaticano), Registra Vaticana

  • Documento originalArchivo Vaticano, Reg. Vat. 348, fol. 13v-15
  • Descripción

    Beltrán de Heredia, Vicente, O.P., Bulario de la Universidad de Salamanca (1219-1549), Salamanca, Universidad de Salamanca, 1966, vol. II, nº 570, pp. 118-120.

  • Edición

    Vicente Beltrán de Heredia

    Revisión

    Edición de Beltrán de Heredia transcrita por Juan Miguel Valero Moreno

  • Cita
    Carta de a de 25 de diciembre, ed. Vicente Beltrán de Heredia, en Biblioteca Cartagena [<https://bibliotecacartagena.net/documentum/25-de-diciembre-de-1418-av-reg-vat-348-fol-13v-15> Consulta: 03/12/2021].
    Citar este documento

Digitalizaciones de los originales