3 de abril de 1449 (AV Reg. Suppl. 436, fols. 114v-115)

Resumen

Dispensa a Teresa Gómez de Cartagena, sobrina de don Alonso, obispo de Burgos, para pasar de las franciscanas a las cistercienses.—Roma 3 de abril 1449.

Transcripción

Beatissime pater: Cum devota vestra Teresa Gomez de Cartagena, monialis monasterii sanctae Clarae extra muros Burgen[ses], praedia, possessiones et alia bona in communi habentium ordinem ejusdem sanctae expresse professa, cum animi sui quiete commode nequeat deinceps in hujusmodi monasterio et ordine ex certis rationabilibus causis remanere, et ad ordinem sancti Benedicti et Cistercien[sem] singularem gerat devotionis affectum, supplicat s[anctitati] v[estrae] devota creatura vestra Alfonsus, episcopus Burgen[sis], cujus ipsa Teresa consanguinea, filia videlicet legitima fratris sui carnalis, existit, ejusdem Teresae affectui, ex bonis et congruentibus respectibus adhaerens et annuens, quatenus ipsam ab omni regulae, perpetua clausura superioritate et observantia fratrum minorum ac monasterii sanctae Clarae et ordinis huiusmodi absolventes et liberantes, sibi ut ad quodcumque dictorum ordinum Cistercien[sium] aut sancti Benedicti monasteriorum in quo regularis vigeat observantia et benivolas invenerit receptrices, se transferre valeat, concedere et eam inibi recipi cum habitus et integrae portiones exhibitone admitti mandare dignemini de gratia speciali: non obstan[tibus] statutis, institutis et consuetudinibus monasteriorum, domorum et ordinum praedictorum quorum omnium tenores de verbo ad verbum praesentibus pro expressis habentes, quibus expresse quoad hoc dumtaxat dignemini [dispensare] ceterisque contrariis quibuscumque, et cum clausulis opportunis.

Fiat ut petitur. T.

Datum Romae apud sanctum Petrum tertio nonas aprilis anno tertio.

Notas al texto

Datos documentales y bibliográficos

  • Ubicación

    Archivo Vaticano (o Archivo Secreto Vaticano), Registra Supplicationum

  • Documento originalArchivo Vaticano, Reg. Suppl. 436, fols. 114v-115
  • Descripción

    Beltrán de Heredia, Vicente, O.P., Bulario de la Universidad de Salamanca (1219-1549), Salamanca, Universidad de Salamanca, 1967, vol. III, nº 1111, p. 39.

  • Edición

    Vicente Beltrán de Heredia

    Revisión

    Edición de Beltrán de Heredia transcrita por Juan Miguel Valero Moreno (se incluyen los desarrollos de abreviaturas propuestos por Seidenspinner-Núñez y Kim)

  • Otras ediciones

    Dayle Seidenspinner-Núñez y Yonsoo Kim, «Historicizing Teresa: Reflections on New Documents Regarding Sor Teresa de Cartagena», La Corónica, 32.2 (2004), págs. 121-150, ref. págs. 142-144; Yonsoo Kim, El saber femenino y el sufrimiento corporal de la temprana Edad Moderna, Córdoba: Universidad de Córdoba, 2008, págs. 159-160 (con traducción castellana de Guadalupe Arenillas).

  • Cita
    Carta de Alfonso de Cartagena a Nicolás V de 3 de abril de 1449, ed. Vicente Beltrán de Heredia, en Biblioteca Cartagena [<https://bibliotecacartagena.net/documentum/3-de-abril-de-1449-av-reg-suppl-436-fols-114v-115> Consulta: 28/06/2022].
    Citar este documento

Digitalizaciones de los originales