2 de mayo de 1449 (AV Reg. Suppl. 436, fol. 145)

Summary

Dispensa a Teresa Gómez de Cartagena, para que, en cumpliendo 25 años, pueda ocupar cualquier dignidad en su religión.—Roma 2 de mayo 1449.

Transcription

Beatissime pater: Nuper pro parte in Christo filiae ejusdem sanctitatis Teresae Gomez de Cartagena, monialis expresse professae monasterii monialium sanctae Clarae, ordinis ejusdem sanctae Clarae extra muros Burgen[ses], s[anctitati] v[estrae] expositio quod ipsa cum animi sui quiete ex certis rationabilibus causis nequibat inibi amplius remanere, quodque ad sancti Benedicti et Cistercien[sem] ordinis singularem gerebat devotionis affectum, e[adem] s[anctitas] ad supplicationem dev[otae] creaturae vestrae Alfonsi, episcopi Burgen[sis], cujus ipsa neptis erat et qui bonis et congruis respectibus affectui hujusmodi adhaerebat, ipsam ad Cistercien[sem] vel sancti Benedicti ordinem se transferendi et inibi remanendi licentiam gratiose concessit, prout in supplicatione desuper signata plenius continetur.

Supplicat igitur e[idem] s[anctitati] praefatus episcopus in personam dictae Teresae quatenus sibi ut, postquam ordinem ipsum ingressa fuerit, quodque per illius moniales regi solitum beneficium, etiamsi prioratus, dignitas etiam conventualis, administratio vel officium fuerit, concedere secumque ut quamprimum vicesimumquintum suae aetatis annum attigerit, ut ad quascumque dignitates abbatiales praefici, eligi et assumi illasque recipere et retinere ac regere et gubernare et illis praeesse valeat misericorditer dispensare, litterasque apost[olicas] super dicta supplicatione conficiendas cum dispensatione et concessione hujusmodi expediri mandare de gratia speciali, constitutionibus et ordinationibus monasterii et ordinis quorumcumque et aliis in contrarium facientibus non obstan[tibus] quibuscumque et cum clausulis opportunis.

Fiat. T. Et ad abbatiales in vicesimoquinto. Fiat, si eligatur. T.

Datum Romae apud anctum Petrum sexto nonas maji anno tertio.

Editor notes

Documentary and bibliographic data

  • Location

    Archivo Vaticano (o Archivo Secreto Vaticano), Registra Supplicationum

  • Original documentArchivo Vaticano, Reg. Suppl. 436, fol. 145
  • Description

    Beltrán de Heredia, Vicente, O.P., Bulario de la Universidad de Salamanca (1219-1549), Salamanca, Universidad de Salamanca, 1967, vol. III, nº 1113, pp. 40-41.

  • Edition

    Vicente Beltrán de Heredia

    Revision

    Edición de Beltrán de Heredia transcrita por Juan Miguel Valero Moreno (se incluyen los desarrollos de abreviaturas propuestos por Seidenspinner-Núñez y Kim)

  • Other editions

    Dayle Seidenspinner-Núñez y Yonsoo Kim, «Historicizing Teresa: Reflections on New Documents Regarding Sor Teresa de Cartagena», La Corónica, 32.2 (2004), págs. 121-150, ref. 144-146; Yonsoo Kim, El saber femenino y el sufrimiento corporal de la temprana Edad Moderna, Córdoba: Universidad de Córdoba, 2008, págs. 160-161 (con traducción castellana de Guadalupe Arenillas).

  • Citation
    Letter from Alfonso de Cartagena to Nicolás V in 1449, ed. Vicente Beltrán de Heredia, in Cartagena Library [<https://bibliotecacartagena.net/en/documentum/2-de-mayo-de-1449-av-reg-suppl-436-fol-145> Requested: Aug 16, 2022].
    Cite this document

Digitalization of the original documents