6 de diciembre de 1418 (AV, Reg. Lat. 201, fol. 101v-103)

Summary

Se confiere el deanato de Segovia, vacante por promoción a la iglesia de Lugo de Fernando Martínez de Palacios, a Alfonso García de Santa María, doctor en leyes.— Mantua 6 de diciembre 1418.

Transcription

Martinus etc. dil. filio Alfonso Garsiae de Sancta Maria, decano eccl. Segobien., legum doctori, salutem etc. Litterarum scientia... Cum itaque decanatus [116] Segobien., qui dignitas major post pontificalem in illa existit, ac ejusdem et Hispalen. et Giennen. ac Abulen. ecclesiarum canonicatus et praeb., necnon praestimonia et praestimoniales portiones ac simplicia benef. in dictis eccl. quae dil. filius Fernandus electus Lucen. tempore promotionis per nos factae de eo ad eccl. Lucen., tunc pastore carentem, obtinebat prout obtinet, vel in quibus jus quomodolibet competit per hujusmodi promotionem et munus consecrationis impendendum eidem electo vacare sperentur: nos volentes tibi praemissorum meritorum tuorum intuitu gratiam facere specialem, motu proprio decanatum, etiamsi ei curam immineat animarum, ac canonicatus et praeb., necnon praestimonia et praest. port. ac benef. supradicta, cum illa ut praefertur vacare contigerit, conferenda tibi cum plenitudine juris canonici ac omnibus juribus et pertinentiis suis donationi apostolicae reservamus. Nos enim tecum ut Compostellan. qui curatus, quem, ut accepimus obtines, ac praedictum ejusdem Segobien. ecclesiarum decanatus insimul quoad vixeris retinere libere et licite valeas auctoritate apost. tenore praesentium de uberioris dono gratiae motu simili dispensamus, praemisso quod dicti decanatus debitis non fraudentur obsequiis et animarum cura in Segobien., si qua ei imminet ac Compostellan. ecclesiarum earumdem decanatibus praedictis, nullatenus negligatur.

Dat. Mantuae octavo idus decembris anno secundo.

Editor notes

Documentary and bibliographic data

  • Location

    Archivo Vaticano (o Archivo Secreto Vaticano), Registra Lateranensia

  • Original documentArchivo Vaticano, Reg. Lat. 201, fol. 101v-103
  • Description

    Beltrán de Heredia, Vicente, O.P., Bulario de la Universidad de Salamanca (1219-1549), Salamanca, Universidad de Salamanca, 1966, vol. II, nº 567, pp. 116-117.

  • Edition

    Vicente Beltrán de Heredia

    Revision

    Edición de Beltrán de Heredia transcrita por Juan Miguel Valero Moreno

  • Citation
    Letter from to in 6 de diciembre, ed. Vicente Beltrán de Heredia, in Cartagena Library [<https://bibliotecacartagena.net/en/documentum/6-de-diciembre-de-1418-av-reg-lat-201-fol-101v-103> Requested: Oct 20, 2021].
    Cite this document

Digitalization of the original documents