8 de mayo de 1409 (AV, Reg. Suppl. 103, fol. 136)

Summary

Se confiere a Alfonso García de Santa María, bachiller en leyes, la escolastría de Cartagena.—Perpiñán 8 de mayo 1409.

Transcription

Supplicat s. v. humil. et devotus vester Alfonsus Garsiae de S. Maria, cler. Burgen. in legibus baccalarius, canonicus praebendatus eccl. Carthaginen., quatenus specialem gratiam sibi facientes, de scholastria ejusdem eccle.Carthaginen., quae dignitas sine cura in eadem eccl. existit, cum praebenda et aliis sibi annexis, cujus possessionem virtute ordinariae collationis idem Alf. est adeptus, cujusque fructus etc. ultra viginti librarum Tur. parv. in portatis val. an. non exc. vacan. per obitum Garsiae Fernandi, ejusdem scholastriae ultimi possessoris, extra Roman. curiam defuncti, qui camerae apost. subcollector tempore fel. rec. Clementis papae septimi extitit, dign. eidem Alf. misericorditer providere, non obstan. dictis canonicatu et praeb. eccl. Carthaginen., quae incontinenter secundum constitutiones ejusdem eccl. dignoscuntur vacare, dictae scholastriae pacifica possessione adepta, necnon canonicatu et praeb. eccl. Segobien., ac benef. simplici S. Joannis de Xericio Hispalen. dio., quorum fructus etc. septuaginta librarum Tur. parv. in portatis val. an. communiter non excedunt, ac etiam quod idem Alf. vigesimum quintum annum nondum attingit, cum quo tamen, qui in vigesimo secundo aetatis suae anno vel ultra constitutus existit, auctoritate ordinaria ut dignitatem sine cura obtinere valeret jam antea fuit dispensatum, ad cautelam de ejusdem s. benignitate etiam dispensando, cum aliis non obstan. et clis. opport. ut in forma.

Fiat ut petitur. L.

Dat. Perpiniani Elnen. dio. octavo idus maji anno quintodecimo.

Editor notes

Documentary and bibliographic data

  • Location

    Archivo Vaticano (o Archivo Secreto Vaticano), Registra Supplicationum

  • Original documentArchivo Vaticano, Reg. Suppl. 103, fol. 136
  • Description

    Beltrán de Heredia, Vicente, O.P., Bulario de la Universidad de Salamanca (1219-1549), Salamanca, Universidad de Salamanca, 1966, vol. I, nº 415, p. 623.

  • Edition

    Vicente Beltrán de Heredia

    Revision

    Edición de Beltrán de Heredia transcrita por Juan Miguel Valero Moreno

  • Citation
    Letter from to in 8 de mayo, ed. Vicente Beltrán de Heredia, in Cartagena Library [<https://bibliotecacartagena.net/en/documentum/8-de-mayo-de-1409-av-reg-suppl-103-fol-136> Requested: May 17, 2021].
    Cite this document

Digitalization of the original documents